— 383 —
Item denique, ut melius intelligatur nos
hic rerum cognoscendarum series, non uniuscujusque
naturam spectare, de industria causam et aequale inter
absoluta numeravimus, quamvis eorum natura sit vere
respectiva: nam apud Philosophos quidem causa et
effectus sunt correlativa; hic vero si quaeramus qualis
sit effectus, oportet prius causam cognoscere, et non
contra. Aequalia etiam sibi invicem correspondent, sed
quae inaequalia sunt, non agnoscimus nisi per comparationem
ad aequalia, et non contra, etc.
Descartes Reg 383