— 409 —
§. 22.

      Si, quemadmodum a dato mundo ad causam omnium ipsius partium
unicam valet consequentia, ita etiam vice versa a data causa
communi omnibus ad nexum horum inter se, adeoque ad formam
mundi, similiter procederet argumentatio (quanquam fateor hanc conclusionem
mihi non aeque perspicuam videri), nexus substantiarum
primitivus non foret contingens, sed per sustentationem omnium a principio
communi
necessarius, adeoque harmonia proficiscens ab ipsa earum
subsistentia, fundata in causa communi, procederet secundum regulas
communes. Harmoniam autem talem voco generaliter stabilitam, cum
illa, quae locum non habet, nisi quatenus status quilibet substantiae
individuales adaptantur statui alterius, sit harmonia singulariter stabilita
et commercium e priori harmonia sit reale et physicum, e posteriori
autem ideale et sympatheticum. Commercium itaque omne substantiarum
universi est externe stabilitum (per causam omnium communem),
et vel generaliter stabilitum per influxum physicum (emendatiorem),
vel individualiter ipsarum statibus conciliatum, posterius autem vel per
primam cuiusvis substantiae constitutionem originarie fundatum, vel
occasione cuiuslibet mutationis impressum, quorum illud harmonia
praestabilita
, hoc occasionalismus audit. Si itaque per sustentationem
omnium substantiarum ab uno necessaria esset coniunctio omnium, qua
constituunt unum, commercium substantiarum universale erit per influxum
physicum
, et mundus totum reale; sin minus, commercium erit
sympatheticum (h. e. harmonia absque vero commercio) et mundus
nonnisi totum ideale. Mihi quidem, quanquam non demonstratum,
tamen abunde etiam aliis ex rationibus probatum est prius.
Kant Diss 409