— 25 §58 —
      § LVIII. Si philosophica vel universalia quaevis repraesentanda
poetice, determinare quam maxime, § 18,
exemplis involvere, § 22, eaque ratione loci et temporis,
§ 28, et enumeratis aliis quam pluribus variis
describere, § 49, mens est; experientia non sufficiente
figmenta vera, nec historia quidem satis divite, figmenta
probabiliter heterocosmica necessaria, § 44, 47. Ergo
figmenta tam vera quam heterocosmica in poemate
hypothetice necessaria
.
      Quanta cum dissensione poetarum rhetores anquirant an
fictio ad essentialia poematis pertineat nec ne, qui quosdam
saltim evolverit, ignorare putamus neminem. Satisfactum
itaque ivimus dubitationi in neutras omnino partes concedendo,
sed determinando potius certos casus, in quibus
fictione poeta supersedere nequeat. Esse autem non dabiles
solum sed saepius etiam obvios, experientia docet. Quum
enim, tanquam civitatis divinae quotaecunque portiones,
obligemur ad talia carminibus consignanda quae virtutem et
religionem promovent, factumque illud etiam sit per omnes
fere temporum vicissitudines (vid. sub praesidio Ioh. Andr.
Schmidii habita Helmstadii dissertatio De modo propagandi
religionem per carmina
), perfectionem vero veram humani
generis tam perfecte quam imperfecte restituentia universalia
sint plerumque, de universalibus etiam et minus determinatis
saepissime poetis verba facienda sunt. Hinc Horatius iam
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae.
Possibilis ergo prima hypothesis, alterius etiam possibilitatem
videbit cogitans poetam omnibus saepe scribere, saltim
sibi ignotis, ergo nescit etiam, quid illorum ferat experientia,
quod si vero phantasmata non ficta proponit, quae auditor
lectorve non sensit, sunt isti illa figmenta vera, § 44. Historia
recentissima, quae maxime determinata solet esse cognita,
— 26 §58 —
inutilis plerumque poetae propter adulationis irrisionisque
scopulos, aut certe notam, vix ac ne vix quidem vitandam;
historia remotior nunquam tam determinate cognita ut stilus
poscit poeticus, per demonstrata, ergo magis determinanda,
quae narrat. Determinationes poemati addendae, de quibus
tacet historia, cognosci nequeunt, nisi ex perspicientia omnium
requisitorum ad veritatem earundem, quae cum in
limitatum non cadat intellectum, ex aliquibus et paucissimis
rationibus insufficientissimis hariolandae sunt adeoque vehementer
improbabilis earum veritas, i. e. probabilis non existentia
et statio inter heterocosmica figmenta.
Baumgarten MPh 25-26