— 67 —
Propositio XXV.

      Deus non tantum est causa efficiens rerum existentiae, sed
etiam essentiae.

Demonstratio.

      Si negas, ergo rerum essentiae Deus non est causa; adeoque
(per Axiom. 4.) potest rerum essentia sine Deo concipi atqui hoc
— 68 —
(per Prop. 15.) est absurdum. Ergo rerum etiam essentiae Deus est
causa. Q.E.D.
Scholium.

      Haec propositio clarius sequitur ex propositione 16. Ex ea enim
sequitur, quod ex data natura divina, tam rerum essentia, quam
existentia debeat necessario concludi; et, ut verbo dicam, eo sensu,
quo Deus dicitur causa sui, etiam omnium rerum causa dicendus
est, quod adhuc clarius ex sequenti Corollario constabit.
Corollarium.

      Res particulares nihil sunt, nisi Dei attributorum affectiones,
sive modi, quibus Dei attributa certo, et determinato modo exprimuntur.
Demonstratio patet ex Propositione 15., et Definitione 5.
Spinoza E 67-68