— 67 —
Propositio XXIV.

      Rerum a Deo productarum essentia non involvit existentiam.
Demonstratio.

      Patet ex Definitione I. Id enim, cujus natura (in se scilicet considerata)
involvit existentiam, causa est sui, et ex sola suae naturae
necessitate existit.
Corollarium.

      Hinc sequitur, Deum non tantum esse causam, ut res incipiant
existere; sed etiam, ut in existendo perseverent, sive (ut termino
scholastico utar) Deum esse causam essendi rerum. Nam, sive
res existant, sive non existant, quotiescunque ad earum essentiam
attendimus, eandem nec existentiam, nec durationem involvere
comperimus; adeoque earum essentia neque suae existentiae,
neque suae durationis potest esse causa, sed tantum Deus, ad
cujus solam naturam pertinet existere (per Coroll. I. Prop. 14.).
Spinoza E 67