— 25 —
      XLV. Praeterea homo, quem vidimus per communes
veri aeterni notiones cum ceteris hominibus communicare
a Deo vi fundendi sermonis praeditus est, quo
per corpus, et ipsius ope corporis, quod finitum homines
dividit, possit cum aliis rationem, et verum communicare:
igitur homo natura factus ad societatem veri,
rationisque colendam. Et quanquam corporis utilitates
animi affectus cient, quibus homines de ipsis utilitatibus
pugnant; tamen homo ita est a Deo fabricatus,
ut internos animi affectus vultu laeto, moesto, aliove
significet, et alienis vultibus conformet suos, ut ridentibus
arrideat, moerentibus moereat: quae prior humanitatis
pars
est, nempe hominem hominis misereri;
quam excipit posterior illa, hominem homini opem ferre.
Atqui homo non solum ratione, et sermone, sed vultu
quoque a brutis animantibus differt: bestiae enim faciem
habent, vultum non habent: igitur homo natura factus,
non ad suas solius, ut ferae bestiae, sed ad communicandas
cum aliis hominibus utilitates. Atqui natus
imprimis est ad societatem veri, rationisque colendam:
igitur factus ad communicandas utilitates ex vero,
et ratione: utilitates autem ex vero, et ratione, sunt
quae demonstrato commensu constant, nempe aequum
bonum: igitur homo natura factus ad communicandas
cum aliis hominibus utilitates ex aequo bono:
societas est utilitatum communio; aequum bonum est
jus naturae: igitur homo est natura socialis.
Vico Univ20 25