— 25 —
LIV.
Quomodo claras et distinctas
notiones habere
possimus substantiae
cogitantis et
corporeae, item Dei.

      Atque ita facile possumus duas claras et distinctas
habere notiones, sive ideas, unam substantiae cogitantis
creatae, aliam substantiae corporeae, si nempe
attributa omnia cogitationis ab attributis extensionis
— 26 —
accurate distinguamus. Ut etiam habere possumus
ideam claram et distinctam substantiae cogitantis increatae
et independentis, id est Dei: modo ne illam
adaequate omnia quae in Deo sunt exhibere supponamus,
nec quidquam etiam in ea esse fingamus, sed ea
tantum advertamus, quae revera in ipsa continentur,
quaeque evidenter percipimus ad naturam entis summe
perfecti pertinere. Nec certe quisquam talem ideam
Dei nobis inesse negare potest, nisi qui nullam plane
Dei notitiam in humanis mentibus esse arbitretur.
Descartes PPh 25-26