— 25 —
Et id quoque
sapientes latinae linguae authores
satis perspexerunt; cum
Romanos ita locutos esse sciamus,
ut quaestionem nominis,
et definitionis
promiscue dicerent;
et tunc quaerere definitionem
putarent, cum quaerebant
quid, verbo prolato, in
comuni hominum mente excitaretur.
Ex his vides idem humanae
scientiae ac Chemicae
evenisse: uti enim haec, dum
rei omnino irritae studet, praeter
propositum humano generi
utilissimam operariam artem,
Spargiricam peperit; ita dum
humana curiositas verum natura
ei negatum vestigat, duas
scientias humanae societati utilissimas
genuit, Arithmeticam
et Geometriam, atque ex his
progenuit Mechanicam, omnium
— 26 —
artium hominum generi
necessariarum parentem. [>]
Vico Ant 25-26