— 408 —
Etenim entis cuiuslibet notio vel est generalis, vel individualis. Si
prius, quae de generica notione statuuntur omnibus inferioribus sub eadem
complexis competere, hinc illam harum rationem continere, concedendum est.
— 409 —
Si posterius, quae in nexu quodam huic subiecto competunt praedicata, iisdem
positis rationibus semper competere debere concludi potest, et ex casu dato
determinat veritatem in similibus, hinc habet rationata cognoscendi. Verum si
rationata exsistendi hic subintelligimus, entia hisce in infinitum feracia non
esse, vel ex postrema huius commentationis sectione videre licebit, ubi permutationis
omnis expertem substantiae cuiuslibet, quae nexu cum aliis exempta est,
statum rationibus invictis adstruemus.
Kant ND 408-409