— 408 —
      1. Nihil esse sine rationato, s. quodcunque est, sui habere consequentiam.
Vocatur principium consequentiae. Quod, quantum ego quidem scio, Baumgartenium
metaphysicorum coryphaeum auctorem agnoscit. A quo quia eadem
ratione, qua principium rationis demonstratum est, pari etiam cum illo ruina
concidit. Huius principii, si de rationibus cognoscendi sermo tantum est, veritas
est salva.
Kant ND 408