— 372 —
      [46] Si de graecis sermo sit, id in caussa fuit: quia unus Philosophus absolutissima
studiorum Universitas erat. Graeci namque sua utebantur lingua,
et ea sane, quae propagines tam beatas habebat, ut non solum ad omnia
in medio civilis vitae posita, sed abditissima scientiarum, et artium elegantissimis
vocabulis significanda aequa venere, et felicitate perducerent.
Leges autem ipsi magis aliis nationibus dono dare, quam ullas peregre accipere.
Quibus rebus tantum ceteris se praestare gentibus existimabant, ut illa
fastus plena interrogatione uterentur: graecus es an barbarus; quasi omnium
— 373 —
orbis terrarum gentium ipsi dimidiam partem, et meliorem valerent. Cumque
haec ita essent; et praeterea unam philosophiam omnium scientiarum,
et artium parentem, obstetricem, alumnam excolerent; et de ea non tam
aliorum authoritatibus, quam ipsis rerum argumentis dissererent; commode
unusquisque Philosophus res divinas, et humanas omnes sibi subijciebant,
atque ab eo uno Auditores, quicquid in Republica scire oportebat, perdiscebant.
Vico Diss 372-373