— 408 —
      Quae hactenus de impermutabili realitatis absolutae in universo quantitate
allegata sunt, ita intelligi debent, quatenus secundum naturae ordinem omnia
accidunt. Per Dei enim operam et mundi materialis perfectionem fatiscentem
instaurari, intelligentiis caelitus purius, quam per naturam licet, lumen affundi,
omniaque in altius perfectionis fastigium evehi posse, quis est, qui ambigere
ausit?
Kant ND 408