— 360 —
Et profecto mirum mihi videtur, plerosque
hominum mores, plantarum vires, siderum
motus, metallorum transmutationes, similiumque disciplinarum
objecta diligentissime perscrutari, atque
interim fere nullos de bona mente, sive de hac universali
Sapientia, cogitare, cum tamen alia omnia
non tam propter se, quam quia ad hanc aliquid conferunt,
sint aestimanda. [>]
Descartes Reg 360