— 408 —
§. 21.

      Si plures forent causae primae ac necessariae cum suis causatis,
eorum opificia essent mundi, non mundus, quia nullo modo connecterentur
ad idem totum; et vice versa si sint plures mundi extra se
actuales, dantur plures causae primae ac necessariae, ita tamen, ut nec
mundus unus cum altero, nec causa unius cum mundo causato alterius
in ullo sint commercio.
      Plures itaque mundi extra se actuales non per ipsum sui conceptum
sunt impossibiles
(uti Wolffius per notionem complexus s. multitudinis,
quam ad totum, qua tale, sufficere putavit, perperam conclusit), sed sub
sola hac condicione, si unica tantum exsistat causa omnium necessaria.
Si vero admittantur plures, erunt plures mundi, in sensu strictissimo
metaphysico, extra se possibiles.
Kant Diss 408