— 92 —
      Ut haec igitur omnia complectamur, philosophi, qui propter
eximiam rerum maximarum scientiam «politici» olim, universarum
rerum publicarum nomine, vocabantur, postea ex parva
urbis Athenarum particula, et loco ubi docebant, nomen habuerunt,
ac Peripatetici et Academici dicti sunt, tum rationalem
tum naturalem moralemque doctrinam ad civilem prudentiam
apposite tradebant; hodie res nobis ad antiquos physicos reciderunt.
— 93 —
Et quando olim triplex philosophia ab iisdem tradebatur
ad eloquentiam accommodate, unde a Lyceo Demosthenes, ab
Academia Cicero luculentissimarum maximi oratores linguarum
prodiere; hodie ea ratione docetur, ut in ea fontes omnis verisimilis,
copiosae, acutae, ornatae, explicatae, amplae, moratae
inflammataeque orationis sint exiccati, et auditorum mentes conformant
similes
...virginum nostrarum, quas matres student
demissis humeris esse, et vincto pectore, ut graciles sient:
si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt, deducunt cibum:
tametsi bona est natura, reddunt curatura iunceas.

Vico NT 92-93