— 408 —
Motus enim, si
recte excutiantur, cum sint non realitates, sed phaenomena, vis autem insita,
corporis externi impactu modificata, cum tantundem ex interno efficaciae principio
resistat incursui, quantum acquirit in directione impellentis virium, omne
in phaenomeno motus virium reale aequipollet illi, quod corpori quiescenti iam
insitum erat, quanquam, quae in quiete respectu directionis indeterminata erat
interna potestas, impulsu externo tantum dirigatur.
Kant ND 408