— 382 —
      Atque in hoc totius artis secretum consistit, ut in
omnibus illud maxime absolutum diligenter advertamus.
Quaedam enim sub una quidem consideratione
magis absoluta sunt quam alia, sed aliter spectata
sunt magis respectiva: ut universale quidem magis absolutum
est quam particulare, quia naturam habet
magis simplicem, sed eodem dici potest magis respectivum,
quia ab individuis dependet ut existat, etc.
Item quaedam interdum sunt vere magis absoluta quam
alia, sed nondum tamen omnium maxime: ut si respiciamus
individua, species est quid absolutum; si
genus, est quid respectivum; inter mensurabilia, extensio
est quid absolutum, sed inter extensiones longitudo,
— 383 —
etc. [>]
Descartes Reg 382-383