— 24 —
Nunquid ergo saltem
ego aliquid sum? Sed jam negavi me habere ullos
sensus, et ullum corpus. Haereo tamen; nam quid
— 25 —
inde? Sumne ita corpori sensibusque alligatus, ut sine
illis esse non possim? Sed mihi persuasi nihil plane
esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas
mentes, nulla corpora; nonne igitur etiam me non
esse? Imo certe ego eram, si quid mihi persuasi. Sed
est deceptor nescio quis, summe potens, summe callidus,
qui de industria me semper fallit. Haud dubie
igitur ego etiam sum, si me fallit; et fallat quantum
potest, nunquam tamen efficiet, ut nihil sim quamdiu
me aliquid esse cogitabo. Adeo ut, omnibus satis superque
pensitatis, denique statuendum sit hoc pronuntiatum,
Ego sum, ego existo, quoties a me profertur,
vel mente concipitur, necessario esse verum.
Descartes Med 24-25