— 26 —
Et huius quatuor adducuntur species. Prima
est habitus vel dispositio, nempe affectio quaedam interior
vel exterior, quae levius vel gravius, fortius vel lentius,
separabilius vel inseparabilius, perfectius vel imperfectius,
brevius vel diuturnius haeret subiecto, ubi dispositio via
est ad habitum. Omnis item habitus nomine dispositionis
insignitur, non e contra; per habitum enim affecti vel dispositi
esse dicimur, non autem e contra per dispositionem
habituati, sed habiles. Secunda species est naturalis potentia
vel impotentia, nempe qualitas, qua naturaliter ad aliquid
agendum vel ferendum sumus idonei; et dicitur naturalis
potentia, qua facile agimus, movemus, et difficile
patimur et movemur, sicut incolumitas, nervorum fortitudo,
agilitas, pugillaris facultas. Naturalis impotentia e contra
est qualitas, qua naturaliter seu ex principiis naturalibus
sumus affecti ad facile patiendum et difficile agendum
et movendum, sicut imbecillitas, valetudinarietas, debilitas,
lassitas et similia, quae a nativitate et a complexione
connata sortiti sumus. Ad hoc genus referuntur hebetudo,
crassitudo ingenii, indocilitas, sicut ad contrarium, acumen,
strenuitas, alacritas. Tertia species qualitatis est
passio et passibilis qualitas, ubi passibilis dicitur omnis
affectio, quae est secundum sensum vel a sensu, sicut tristitia,
pallor item qui ex tristitia proficiscitur, verecundia
et rubedo quae ex verecundia, similiter et omnes affectiones,
— 27 —
quae ex sensus turbatione vel laesione proveniunt. Ad
hoc genus referunt dulcedinem, amaritudinem, austeritatem,
quae passionem caussant; item invidiam, formidinem, spem
et similia, quae a sensu et secundum sensum fiunt. Passibiles
qualitates dicuntur dupliciter: vel quia sensum faciunt
et movent, ut fulgur, lux, strepitus, rumor; vel quia
a sensus motione fiunt, ut surditas ex multo strepitu,
disgregatio visus ex multa luce. Passiones vero dicuntur,
quae non secundum sensum fiunt, et huiusmodi affectiones,
quae communiter in his quae sentiunt et quae
non sentiunt inveniuntur. Quarta species seu differentia
est sicut forma et circumstans figura: forma quidem,
qua aliquid dicitur pulchrum, turpe, humanum, leoninum;
figura, qua dicitur quadrangulum, triangulum, pyramidale
etc., licet interdum istae significationes confundantur.
Bruno Sum 26-27