— 408 —
§. 20.

      Substantiae mundanae sunt entia ab alio, sed non a diversis, sed
omnia ab uno. Fac enim illas esse causata plurium entium necessariorum:
in commercio non essent effectus, quorum causae ab omni relatione
mutua sunt alienae. Ergo Unitas in coniunctione substantiarum
universi est consectarium dependentiae omnium ab uno
. Hinc forma universi
testatur de causa materiae et nonnisi causa universorum unica est
causa universitatis
, neque est mundi architectus, qui non sit simul creator.
Kant Diss 408