— 372 —
      [44] At vero, quum libri manu scribebantur, librarij, ut operae precium
facerent, Auctores constantis famae exscribebant: qui saepe cum caro venirent,
studiosi sua ipsorum manu exscribere adigebantur: quo exercitationis
genere immane quantum proficitur: quia rectius meditamur, quod scribimus;
atque adeo quod nec perturbate, neque raptim, neque intercisim, sed
placide, et perpetuo ordine scribimus. Ita namque non perfunctoria notitia,
sed longa nobis consuetudo cum ipsis Authoribus intercedit: atque ea in ipsos
puros putos transformamur. Atque hac de caussa pravi Authores scriptura
frigebant: boni vero tanta cum utilitate celebrabantur. Nam magis argute,
quam vere illud a Verulamio dicitur: barbarorum inundatione graves
Scriptores, ut fit, pessundatos; leves innatasse. Etenim in omni doctrinae genere
Principes ad nos, optimique scripturae beneficio pervenerunt: et si
unus, et item alter exciderit, id fortunae imputandum [57v] . Itaque lectionem
cum saeculorum judicio instituamus: et nostram studiorum rationem
sub quadam regamus tutela: legamus antiquos prius; nam ii et fidei, et industriae,
et authoritatis sunt jam spectatae, atque ipsimet Nobis sint normae,
quos porro ex recentioribus praelegamus.
Vico Diss 372