— 24 —
      Suppono igitur omnia quae video falsa esse; credo
nihil unquam extitisse eorum quae mendax memoria
repraesentat; nullos plane habeo sensus; corpus, figura,
extensio, motus, locusque sunt chimerae. Quid
igitur erit verum? Fortassis hoc unum, nihil esse certi.
      Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus
quae jam jam recensui, de quo ne minima quidem occasio
sit dubitandi? Nunquid est aliquis Deus, vel quocunque
nomine illum vocem, qui mihi has ipsas cogitationes
immittit? Quare vero hoc putem, cum forsan
ipsemet illarum author esse possim?
Descartes Med 24