— 408 —
      Vires certe spirituum et earum ad ulteriores perfectiones perennatura
progressio hac lege exemptae esse videntur. Sed, quod mihi quidem persuasum
est, eidem adstrictae sunt. Procul dubio infinita, quae semper animae interne
praesto est, quanquam obscura admodum totius universi perceptio, quicquid
cogitationibus postmodum maiore luce perfundendis inesse debet realitatis, iam
in se continet, et mens attentionem tantummodo postmodum quibusdam advertendo,
dum aliquibus parem detrahit gradum, illas intensiori lumine collustrans,
maiori in dies potitur cognitione, non ambitum quidem realitatis absolutae extendens
(quippe materiale idearum omnium e nexu cum universo profectum
manet idem), sed formale, quod consistit in notionum combinatione et earum
vel diversitati vel convenientiae applicata attentione, varie certe permutatur.
Quemadmodum paria in corporum vi insita animadvertimus.
Kant ND 408