— 382 —
      Respectivum vero est, quod eamdem quidem naturam,
vel saltem aliquid ex ea participat, secundum quod
ad absolutum potest referri, et per quamdam seriem ab
eo deduci; sed insuper alia quaedam in suo conceptu
involvit, quae respectus appello: tale est quidquid dicitur
dependens, effectus, compositum, particulare,
multa, inaequale, dissimile, obliquum, etc. Quae respectiva
eo magis ab absolutis removentur, quo plures
ejusmodi respectus sibi invicem subordinatos continent;
quos omnes distinguendos esse monemur in hac
regula, et mutuum illorum inter se nexum naturalemque
ordinem ita esse observandum, ut ab ultimo ad
id, quod est maxime absolutum, possimus pervenire
per alios omnes transeundo.
Descartes Reg 382