— 76 —
IN SECUNDUM DE COELO.

LXIV. 78. Coelum, cuius motus est incessabilis, aër est.
LXV. 79. Astrorum (si Dii sunt) nullus est, quem primum dicere
possis.
* Primus Deus est infinitus spiritus, omnia penetrans, vivificans,
comprehendens.
80. Tellus astrum est, non minus quam aliud, coelo affixa.
81. Corporum quod simplex est et incompositum, quale subsistit aër
solus, (consistentibus caeteris) ipsum nullo pacto generabile vel
corruptibile est.
* Atomis vero convenit non modo esse in composito, sed et componi.
82. Ab infinitudine universi non male suscipitur ratio, qua astra
indifferenter undique se habentia, non ab extrinseca,
sed intrinseca opportunitate certam sibi definiant lationem.
* Astra omnia ex quatuor vulgatis elementis sunt composita.
83. Horum tamen quaedam dicuntur ignes, quia per ignem sunt
sensibilia, ut soles, qui scintillant, quaedam aquae super coelos,
ut tellus, luna, et quae circa hunc solem sensibilia, et circa alios
distantiores invisibilia.
LXVI. 84. Ignis purus, simplex, et absolutus nusquam est, sicut et
extra humidum nutrimentum nusquam est apud nos, et potius
aqua absolvitur ab igne, quam hic ab aqua.
— 77 —
85. Ubique igitur, sicut in hac, ubi sumus, astrorum synodo, circa
solem circumcursant tellures. Sol vero vel minorem circulum
describit in medio, vel manet.
* Huc pertinet considerare quodammodo, quod ignis alitur et consistit
statu, aquae vero motu.
* A sole aequaliter calefiunt, et bene habent astra aquea distantiora,
atque propinquiora.
86. Poëticis similes figmentis sunt rationes, quas adducit Aristoteles
pro hoc: quod quaedam citius, quaedam tardius, quaedam paucioribus,
quaedam pluribus agantur motibus.
Nullius, praeter terram, astri possumus motus differentias definire,
priusquam illius sicut huius reddamur incolae.
LXVII. 87. Astra ultra Saturnum continue sensibilia, soles sunt.
88. Circa illos, cum sint planetae, puta tellures, non possunt esse
sensibiles, sicut nec illis regionibus praeter hunc solem, qui
igneus et amplissime scintillans est, aliquid est sensibile, ex
iis corporibus est ignis et minus intense lucidis, quae moventur
circa ipsum, puta Tellus, Mercurius, Iupiter etc.
* Ita etiam pueriliter imaginaremur illos soles per suas tellures
nobis debere eclipsari, sicut et hunc solem per istas illis telluribus,
quae ad illam synodum spectant. Videmus etenim hunc
proximum solem nec simpliciter, neque ad totum hoc astrum
eclipsari.
LXVIII. 89. Virtute vel animae illius, efficaciter principia contraria
comprimentis, seu continentis, aut infinite diffusi et insiti illius
vitae spiritus, qui anima mundi dicitur, immortalia servantur
astra, vel eadem eorundem astrorum substantia continue re formatur.
* Motus iis, cum sit a natura quae est anima, vel a dicto spiritu,
quem velut animae omnis animam intelligimus, citra lassitudinem
est atque laborem, multo magis, quam nostri motus naturales.
90. Quis sanae mentis conditionem telluris, caeterorumque astrorum,
nostra deteriorem existimabit quoad corporis et animae dignitates?
— 78 —
91. Maxime sollicitos atque vanos oportet eos esse motores, qui
adeo vasta corpora, utpote tantos mundos, in substantia adeo
rarissima, subtilissima, nulla, et veluti opinariae illius quintae
essentiae infixos, ab extrinseco, et alieno mediante circumversent,
et tamen minuscula et fragmenta quaedam ad ambram
et magnetem per vim spiritualem, formamque insitam
moveantur.
LXIX. 92. Circa mensuram motus illorum Geometria mentitur potius,
quam metitur.
93. Potius a compositione, quam a simplici principio, motus species
definitur.
LXX. 94. Aut non magis aqua est supra terram, quam terra supra
aquam, aut certe aqua medium astri huius obtinebit.
LXXI. 95. Ergo praeter aërem nullum corpus est, alterum convexa
continens superficie.
LXXII. 96. Manet ergo unum infinitum, immobile et informe, in
quo aër iuxta extrinsecae figurae modulum omnia proxime
comprehendit.
Ad motus velocitatem nobis nil confert magis, si astra sint
sphaericae, quam alius cuiuslibet figurae: multo et incomparabiliter
minus iis qui haec infixa et inclavata orbibus
imaginantur.
97. Nullum astrorum est in medio, quia universum undique aequale.
98. Ideo in quocunque astro huiusmodi inveniemus alios illi definitos
polos; quandoquidem non est e fixis stella, quae alicubi polus
non habeatur, hoc nostro vel exactior, vel ita, vel prope
exactus.
Bruno Acr 76-77-78