— 24 §57 —
      § LVII. Figmenta in quibus plura sibi invicem repugnant
sunt utopica, non heterocosmica, § 52; hinc in
figmentis poeticis nil sibi invicem repugnat
, § 53.
      Sibi convenientia finge;
ut de te dici queat etiam quod de Homero:
Hic ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Nec, quodcunque volet, poscat sibi fabula credi,
Neu lamiae vivum pransae puerum extrahat alvo
Quaecunque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Centuriaeque agitant seniorum expertia frugis.
Baumgarten MPh 24