— 23 —
Meditatio II.
De natura mentis humanae; quod ipsa sit
notior quam corpus.

      In tantas dubitationes hesterna meditatione conjectus
sum, ut nequeam amplius earum oblivisci, nec videam
tamen qua ratione solvendae sint; sed, tanquam
— 24 —
in profundum gurgitem ex improviso delapsus, ita
turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec
enatare ad summum. Enitar tamen et tentabo rursus
eandem viam quam heri fueram ingressus, removendo
scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis
admittit, nihilo secius quam si omnino falsum esse
comperissem; pergamque porro donec aliquid certi,
vel, si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro certo, nihil esse
certi, cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes,
quod esset firmum et immobile, ut integram
terram loco dimoveret; magna quoque speranda sunt,
si vel minimum quid invenero quod certum sit et inconcussum.
Descartes Med 23-24