— 66 —
Propositio XXIII.

      Omnis modus, qui et necessario, et infinitus existit, necessario
sequi debuit, vel ex absoluta natura alicujus attributi Dei,
vel ex aliquo attributo modificato modificatione, quae et necessario,
et infinita existit.

Demonstratio.

      Modus enim in alio est, per quod concipi debet (per Defin. 5.),
hoc est (per Prop. 15.) in solo Deo est, et per solum Deum concipi
— 67 —
potest. Si ergo modus concipitur necessario existere, et infinitus
esse, utrumque hoc debet necessario concludi, sive percipi per aliquod
dei attributum, quatenus idem concipitur infinitatem, et
necessitatem existentiae, sive (quod per Defin. 8. idem est) aeternitatem
exprimere, hoc est (per Defin. 6. et Prop. 19.), quatenus absolute
consideratur. Modus ergo, qui et necessario, et infinitus
existit, ex absoluta natura alicujus Dei attributi; sequi debuit hocque
vel immediate (de quo Prop. 21.) vel mediante aliqua modificatione,
quae ex ejus absoluta natura sequitur, hoc est (per
Prop. praeced.
), quae et necessario, et infinita existit. Q.E.D.
Spinoza E 66-67