— 24 —
      Atque habes Moralis Christianae Principia demonstrata.
      XLIII. Quae vis veri, seu ratio humana virtus est
quantum cum cupiditate pugnat, eadem ipsa est Justitia
quantum utilitates
dirigit, et exaequat, quae est unum
universi Juris Principium, unusque Finis.
      XLIV. Utilitates autem quae cupiditatem cient, corpore
constant: communis corporum mensura seu regula
est commensus vulgo dicta proportio, quam Mathesis
pro nostro argumento demonstrat duplicem, arithmeticam
seu simplicem, et geometricam seu comparatam. Arithmetica
proportio est, qua ex. gr. uti decem se habent
ad sex, ita sex se habent ad duo; quia per eundem
numerum quatuor sex excedit duo, et a decem exceditur.
Proportio geometrica est, qua uti ex. gr. unum
se habet ad tria, ita quatuor ad duodecim; quia utrobique
minor numerus est triens cujusque assis. At quod
est aequum dum metiris, idem est justum quum eligis
;
quod in rebus cognitionis, et in rebus actionis, modo
utraeque sint pro natura sua demonstratae, unum sit
genus assensionis. Igitur uti aequum cognitionis est
demonstratum, ubi id recta matheseos methodo confectum
sit; ita justum actionis, ubi animus sit perturbationis
defoecatus, nec ullo pravo gentis more corruptus,
(uti ex. gr. Spartanus non sit, qui a puero celata
furta ad ingeniorum solertiam probari viderit) justum
inquam ei est planissime demonstratum. Haec autem
fluxarum utilitatum aequalitas aeterna inter omnes
constat: igitur jus est in natura utile aeterno commensu
aequale: quod Jurisconsultis dicitur aequum bonum,
fons omnis naturalis juris.
Vico Univ20 24