— 24 —
LII.
Quod menti et corpori
univoce conveniat, et quomodo
ipsa cognoscatur.

      Possunt autem substantia corporea et mens, sive
— 25 —
substantia cogitans, creata, sub hoc communi conceptu
intelligi, quod sint res, quae solo Dei concursu
egent ad existendum. Verumtamen non potest substantia
primum animadverti ex hoc solo, quod sit res existens,
quia hoc solum per se nos non afficit; sed facile
ipsam agnoscimus ex quolibet ejus attributo, per
communem illam notionem, quod nihili nulla sint
attributa, nullaeve proprietates aut qualitates. Ex hoc
enim quod aliquod attributum adesse percipiamus,
concludimus aliquam rem existentem, sive substantiam,
cui illud tribui possit, necessario etiam adesse.
LIII.
Cujusque substantiae
unum esse praecipuum
attributum, ut mentis
cogitatio, corporis
extensio.

      Et quidem ex quolibet attributo substantia cognoscitur;
sed una tamen est cujusque substantiae praecipua
proprietas, quae ipsius naturam essentiamque constituit,
et ad quam aliae omnes referuntur. Nempe extensio
in longum, latum et profundum, substantiae
corporeae naturam constituit; et cogitatio constituit
naturam substantiae cogitantis. Nam omne aliud quod
corpori tribui potest, extensionem praesupponit, estque
tantum modus quidam rei extensae; ut et omnia, quae
in mente reperimus, sunt tantum diversi modi cogitandi.
Sic, exempli causa, figura nonnisi in re extensa
potest intelligi, nec motus nisi in spatio extenso; nec
imaginatio, vel sensus, vel voluntas, nisi in re cogitante.
Sed e contra potest intelligi extensio sine figura
vel motu, et cogitatio sine imaginatione vel sensu, et
ita de reliquis: ut cuilibet attendenti fit manifestum.
Descartes PPh 24-25