— 24 —
LI.
Quid sit substantia, et
quod istud nomen Deo
et creaturis non conveniat
univoce.

      Quantum autem ad ea, quae tanquam res vel rerum
modos spectamus, operae pretium est ut singula seorsim
consideremus. Per substantiam nihil aliud intelligere
possumus, quam rem quae ita existit, ut nulla alia
re indigeat ad existendum. Et quidem substantia quae
nulla plane re indigeat, unica tantum potest intelligi,
nempe Deus. Alias vero omnes, non nisi ope concursus
Dei existere posse percipimus. Atque ideo nomen
substantiae non convenit Deo et illis univoce, ut dici
solet in Scholis, hoc est, nulla ejus nominis significatio
potest distincte intelligi, quae Deo et creaturis sit communis.
Descartes PPh 24