— 24 —
Etenim dum mens colligit ejus
veri elementa, quod contemplatur,
fieri non potest quin faciat
vera, quae cognoscit. Porro
quia physicus non potest res
ex vero definire, hoc est rebus
suam cuique naturam addicere,
et ex vero facere; id enim
fas Dei est, nefas homini; nomina
ipsa definit, et ad Dei instar
ex nulla re substrata, tanquam
ex nihilo res veluti creat, punctum,
lineam, superficiem: ut
puncti nomine intelligat quid,
quod partes non habeat; appellatione
lineae puncti excursum,
sive longitudinem, latitudinis
ac profunditatis expertem; acceptione
superficiei duarum diversarum
linearum in unum
punctum coitionem, sive latitudinem
cum longitudine, praecisa
profunditate. [>]
Vico Ant 24