— 407 —
      Saepenumero vires ingentes oriri videmus ex infinite parvo causae principio.
Scintilla pulveri pyrio iniecta quam immensam vim expansivam conciliat?
seu etiam alibi avido alimento recepta, quanta incendia, urbium ruinas,
et ingentium silvarum diuturnas devastationes producit? Quantam corporum
compagem solvit itaque parvula scintillulae unius sollicitatio! Sed hic quae
intus in corporum compage recondita fovetur immensarum virium efficax causa,
materia nempe elastica, vel aëris, ut in pulvere pyrio (secundum Halesii experimenta),
— 408 —
vel materiae igneae, ut in combustibili quovis corpore, manifestatur
verius minuta sollicitatione, quam producitur. Elastra compressa intus conduntur,
et tantillum sollicitata vires exserunt reciproco attractionis et repercussionis
nisui proportionales.
Kant ND 407-408