— 23 §56 —
      § LVI. Quum in figmentis heterocosmicis plura,
quae nec idearum sensualium nec phantasmatum non
fictorum nec figmentorum verorum seriem in animis
multorum auditorum lectorumve ingressa praesumi possunt,
praesumuntur mirabilia, § 43. Ergo plura in iis
— 24 §56 —
confuse recognoscibilia si occurrant, maxime poetice
repraesentantur miscentia nota incognitis
, § 48.
      Hinc Horatius: ex noto fictum carmen sequar et idem
fingentem ficturus et docturus:
Quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error,
Unde parentur opes, quid alat formetve poetam,
famam sequi iubet et Achillem reponere, i. e. secundum § 17,
Heroas materias fabularum notissimas. Medea Io Ino Ixion
Orestes
, exempla eiusdem conceptus generalioris personarum
in theatris tristissimarum. Postea expressis verbis:
Rectius Iliacum carmen deducis in actus,
Quam si proferres ignota indictaque primus.
      Novimus loqui poetam de socco coenaque Thyestae, verum
quum ratio hanc regulam determinans sit secundum demonstrata
universalis, universalis etiam regula. Iliacum vero
carmen iterum exemplum est figmenti heterocosmici iam
cogniti. Personam formare novam vocat audaciam.
Baumgarten MPh 23-24