— 91 —
Idque adeo fit, quia scientia
ad summa, sapientia ad infima vera spectat: unde stulti, illiterati
astuti, docti imprudentis et viri sapientis distinguuntur characteres
et notae: nam in vita agenda stulti neque summa, neque
infima vera attendunt; illiterati astuti infima animadvertunt,
prima non vident; imprudentes docti ex summis infima, sapientes
vero ex infimis summa dirigunt. At ex genere vera aeterna sunt,
particularia autem quoque temporis momento in falsa mutantur;
aeterna supra naturam extant; in natura enim nihil, nisi mobile,
nisi mutabile continetur. Tum autem bonum cum vero congruit,
et eamdem cum eo vim habet, easdem dotes. Proin stultus,
qui nec ex genere, nec in specie vera norit, semper praesentem
suae temeritatis fert poenam. Indocto autem astuto, qui vera
peculiaria captat, nec ex genere verum tenet, quae astutiae
— 92 —
hodie prosunt, eae ipsae cras nocebunt. Docti vero imprudentes,
qui ad peculiaria a vero ex genere recta pergunt, per anfractuosa
vitae perrumpunt. At sapientes, qui per agendorum obliqua et
incerta ad aeternum verum collimant, quia recta non possunt,
circumducunt iter; et consilia expediunt in temporis longitudinem,
quantum natura fieri potest, profutura.
Vico NT 91-92