— 25 —
X. Qualitas.

      Qualitas primo sumitur dupliciter: vel ut significat
quidlibet praeter substantiam, secundum quam significationem
— 26 —
Aristoteles in capite De substantia dicit omnia
significare aut substantiam aut quale quid, id est modum
et conditionem quae est circa substantiam vel in substantia;
secundo distinguitur secundum arctiorem significationem
in latitudine praedicamenti unius, et ita definitur
qualitas esse secundum quam quales esse dicimur, sicut
quantitas est secundum quam quanti, actio secundum
quam agentes. [>]
Bruno Sum 25-26