— 407 —
§. 18.

      Totum e substantiis necessariis est impossibile. Quoniam enim sua
cuique exsistentia abunde constat, citra omnem ab alia quavis dependentiam,
quae plane in necessaria non cadit: patet, non solum commercium
— 408 —
substantiarum (h. e. dependentiam statuum reciprocam) ex ipsarum
exsistentia non consequi, sed ipsis tanquam necessariis competere
omnino non posse.
§. 19.

      Totum itaque substantiarum est totum contingentium, et mundus,
per suam essentiam, meris constat contingentibus
. Praeterea nulla substantia
necessaria est in nexu cum mundo, nisi ut causa cum causato,
ideoque non ut pars cum complementis suis ad totum (quia nexus compartium
est mutuae dependentiae, quae in ens necessarium non cadit).
Causa itaque mundi est ens extramundanum, adeoque non est anima
mundi, nec praesentia ipsius in mundo est localis, sed virtualis.
Kant Diss 407-408