— 23 §55 —
      § LV. Descriptiones idearum sensualium phantasmatum
figmentorum verorum et heterocosmicorum
confusae sunt admodum poeticae
, § 54.
      Iam eximi potest ille scrupulus, qui haerere posset animo
cogitanti descriptionem esse per defin. in A distinguere B
C D, adeoque A distincte, repraesentari quod quum sit
contra conceptum poematis, § 9, et inde fluentem, § 14, inde
deduci posse absurdum descriptiones ex poemate esse eliminandas.
Nam B C D etc. sunt sensitivae repraesentationes,
quum confusae supponantur, § 3. Ergo descriptio loco
unius A sensitivae substituit B C D, i. e.plures sensitivas.
Hinc licet A prorsus fieret distinctum, quod tamen raro fit,
nihilo poema minus post descriptionem admissam fieret perfectius
quam ante eandem, § 8.
Baumgarten MPh 23