— 91 —
Quando igitur vitae agenda ex rerum momentis
et appendicibus, quae circumstantiae dicuntur, aestimantur:
et earum multae fortasse alienae ac ineptae, nonnullae saepe
perversae, et quandoque etiam adversae suo fini sunt; non ex
ista recta mentis regula, quae rigida est, hominum facta aestimari
possunt; sed illa Lesbiorum flexili, quae non ad se corpora
dirigit, sed se ad corpora inflectit, spectari debent. Atque adeo
hoc scientia a prudentia distat, quod scientia excellunt, qui unam
caussam, per quam plurima naturae effecta perducunt; prudentia
vero praestant, qui unius facti quam plurimas caussas vestigant,
ut quae sit vera, coniiciant. [>]
Vico NT 91