— 407 —
In incursu quidem corporis minoris elastici in maius lex allegata videtur
erroris teneri. Sed nequaquam. Corpus enim elasticum minus a maiori,
in quod incurrit, repercussum vim quandam in partes oppositas nanciscitur,
quae si addatur illi, quam in maius transtulit, summam maiorem quidem efficit
quantitate incurrentis, ut constat e mechanicis, at, quae hic dicitur vulgo absoluta,
verius respectiva nominanda est. Vires enim hae tendunt in partes diversas;
ideoque ex effectibus, quos machinae coniunctim applicatae adeoque et
in universo summatim spectatae exserere possunt, aestumatae, summa virium
cognoscitur, subtrahendo motus in partes contrarias, quippe eatenus semet utcunque
tandem destructuros, et remanet motus centri gravitatis, qui, ut notum
ex staticis, post conflictum idem est cum eo, qui fuit ante eundem. Quod omnem
motus per resistentiam materiae destructionem attinet, haec regulam
dictam tantum abest, ut elevet, ut potius stabiliat. Quae enim causarum consensu
e quiete orta est vis, tantundem, quantum accepit, in impedimentorum
renitentiam absumendo, ad quietem iterum reducitur, et res manet ut ante.
Kant ND 407