— 294 —
Caput V.

      Par. I. In Art. II. Cap. 2. ostendimus hominem tum maxime sui
juris esse, quando maxime ratione ducitur, et consequenter
— 295 —
( vid. Art. 7. Cap. 3. ) Civitatem illam maxime potentem,
maximeque sui juris esse, quae ratione fundatur, et dirigitur.
Cum autem optima vivendi ratio ad sese, quantum fieri potest,
conservandum ea sit, quae ex praescripto rationis instituitur, sequitur
ergo id omne optimum esse, quod homo, vel Civitas agit,
quatenus maxime sui juris est. Nam non id omne, quod jure fieri
dicimus, optime fieri affirmamus: aliud namque est agrum jure
colere, aliud agrum optime colere; aliud, inquam, est sese jure
defendere, conservare, judicium ferre, etc., aliud sese optime
defendere, conservare, atque optimum judicium ferre; et consequenter
aliud est jure imperare, et Reipublicae curam habere,
aliud optime imperare, et Rempublicam optime gubernare. Postquam
itaque de jure cujuscunque Civitatis in genere egimus, tempus
est, ut de optimo cujuscunque imperii statu agamus.
      Par. II. Qualis autem optimus cujuscunque imperii sit status, facile
ex fine status civilis cognoscitur: qui scilicet nullus alius est, quam
pax, vitaeque securitas. Ac proinde illud imperium optimum est,
ubi homines concorditer vitam transigunt, et cujus jura inviolata
servantur. Nam certum est, quod seditiones, bella, legumque
contemptio, sive violatio non tam subditorum malitiae, quam
pravo imperii statui imputanda sunt. Homines enim civiles non
nascuntur, sed fiunt. Hominum praeterea naturales affectus ubique
iidem sunt; si itaque in una Civitate malitia magis regnat,
pluraque peccata committuntur, quam in alia, certum est, id ex
eo oriri, quod talis Civitas non satis concordiae providerit, nec
jura satis prudenter instituerit, et consequenter neque Jus Civitatis
absolutum obtainuerit. Status enim civilis, qui seditionum causas
non abstulit, et ubi bellum continuo timendum, et ubi denique
leges frequenter violantur, non multum ab ipso naturali statu
differt, ubi unusquisque ex suo ingenio magno vitae periculo
vivit.
      Par. III. At sicut subditorum vitia, nimiaque licentia, et contumacia
Civitati imputanda sunt, ita contra eorum virtus, et constans
legum observantia maxime Civitatis virtuti, et juri absoluto
tribuenda est, ut patet ex Art. 15. Cap. 2. Unde Hannibali merito
— 296 —
eximiae virtuti ducitur, quod in ipsius exercitu nulla unquam
seditio orta fuerit.
Spinoza TP 294-295-296