— 6 —
      Pag. 136. vers. 22. ex Pontificum, Augurumque Collegiis
essent)(Qui mos heroicus ad Ciceronem usque perdurabat; qui
in Orat. pro Domo, divinitus institutum dicit, ut Pontifices et
Deorum Immortalium religionibus praeessent, et humana jura
interpretarentur
: et lib. ii. de legib. Marcus Scaevola sese ex
patre Publio audisse - refert, quod nemo Pontifex bonus esset, nisi
qui idem jus civile probe cognosceret
: et lib. i. de Orator. sub
Marci Crassi persona: Jamvero ipsa per se (Jurisprudentia)
quantum afferat iis, qui praesunt, honoris, gratiae, dignitatis,
quis ignorat? Itaque ut apud graecos infimi homines mercedula
adducti ministros se praebent in judiciis oratoribus ii, qui apud

— 7 —
illos πραγματικοί vocantur; sic in nostra Civitate contra amplissimus
quisque, et clarissimus vir, ut ille, qui propter hanc juris
civilis scientiam sic appellatus a summo Poeta est,
Egregie cordatus homo, Catus Aeliu' Sextus,

multique praeterea
: ex quibus locis apertissime conficitur, etiam
Ciceronis aetate Jurisconsultos non nisi fuisse Patricios.
      * Pag. 136. vers. 14. Atta Svetonio )( Attus Tacito.
      Pag. 136. vers. 31. plane rudi additum est )( nisi Pomponius
intelligat Principis Consiliarium, quod ejus aetate Consiliarj
Principis appellarentur Patricj: inde quod Senatores in
Rep. libera Patres Pop. Rom. fuere; sub Principatu fuere Patricj,
seu Patres Principis; quae ratio fuit, ut ea dignitas solveret filiumfam.
a patria potestate: itaut qui in rep. libera erant patricj
genere
, sub Principatu essent patricj dignitate.
      Pag. 138. vers. 26. ut de poenis, de foenore moderando)(
mendum ex scriptura ortum. Vide Not. in calce lib. ii. pag. 141.
      Pag. 149. vers. 20. obsequentes)(An haec Lyra fuerit, ad
quam, ut Nestor narrat Telemacho in Odyss. Poëta ab Agamemnone
domi relictus, qui sibi uxorem Clytemnestram servaret, castimoniae
laudes accinebat, quibus delectata Regina, casta vivebat:
quem Poëtam Aegystus in insulam desertam devexit; eoque
amoto, Clytemnestram ad se domum abduxit: nempe ejecto
Heroüm, sive optimatium Consilio, qui leges custodiebant,
legibusque projectis, Tyrannus castarum foeminarum pudicitiam
expugnavit.
      Pag. 150. vers. 23. Divini, seu Vates Romanorum )( ad
quod apposite Cicero I. de Oratore: ibi: est enim sine dubio domus
Jurisconsulti totius Oraculum Civitatis
.
      Pag. 156. vers. 4. filum significat )( Lib. II. Part. II. Cap.
xx. ss. de successionibus ab intestato
, quaenam ista fuissent fila
explicatur.
      Pag. 156. vers. 27. fuisse immortales )( Celebres ejus rei
sunt apud Homerum loci, ubi Achilles amplectitur Patrocli
umbram, quae uti fumus evadit; quod is miratur, in inferis
animos esse simulacra sine praecordiis: et mater, quae ab Ulysse
ter comprehensa, ter elabitur, quem locum postea Virgilius, et
Torquatus Tassus sunt imitati, filio id miranti dicit, ignem vorare
corpora, animum uti somnium evolare
: idemque Ulysses
— 8 —
videt idolum Herculis in inferis, ipsum in Caelo inter Numina
dicit esse: cui fortasse loco Stoici suum dogma affinxere, de
duplici Animorum vehiculo, sive corporis genere quodam,
quod utrumque corporis speciem praeberet, corpus vere non
esset; altero ostraceo, terrestri, altero aethereo, puriore: et
defunctorum
animos in inferis purgari ostraceis, in Caelo cum
aethereis vehiculis agere.
Vico Notae 6-7-8