— 407 —
      CONSECTARIUM. Qantitas realitatis absolutae in mundo naturaliter
non mutatur, nec augescendo nec decrescendo.
      DILUCIDATIO. Huius regulae in corporum mutationibus evidentia facillime
elucescit. Si e. g. corpus A alterum B percutiendo propellat, vis quaedam,
per consequens realitas*), huic accedit. Verum par motus quantitas corpori
impingenti detracta est, igitur virium summa in effectu aequiparatur viribus
causae.
Kant ND 407