— 407 —
§. 17.

      Datis pluribus substantiis, principium commercii inter illas possibilis
non sola ipsarum exsistentia constat, sed aliud quid praeterea requiritur,
ex quo relationes mutuae intelligantur. Nam propter ipsam
subsistentiam non respiciunt aliud quicquam necessario, nisi forte sui
causam, at causati respectus ad causam non est commercium, sed dependentia.
Igitur, si quoddam illis cum aliis commercium intercedat,
ratione peculiari, hoc praecise determinante, opus est.
      Et in hoc quidem consistit influxus physici πρωτον ψευδος, secundum
vulgarem ipsius sensum: quod commercium substantiarum et
vires transeuntes per solam ipsarum exsistentiam affatim cognoscibiles
temere sumat, adeoque non tam sit systema aliquod quam potius omnis
systematis philosophici, tanquam in hoc argumento superflui, neglectus.
A qua macula si hunc conceptum liberamus, habemus commercii genus,
quod unicum reale dici et a quo mundi totum reale, non ideale aut
imaginarium dici meretur.
Kant Diss 407