— 371 —
[XIII.]

      [43] Typi autem non dubium est, quin nostrae studiorum rationi magno
sint adjumento. Eorum enim beneficio jam illa declinavimus, quae antiqui
perferebant incommoda, ut ingenti aere, longisque itineribus manuscriptos
codices perquirerent, exquirerentque; et tamen saepe iis eorum copia
non fiebat: quod Domini invidiosa illa frui laude vellent, ut apud ipsos
unos autographa asservarentur. Jam ingenti copia, et varietate, ubique locorum,
non Ptolemaeis Regibus tantum, sed cuivis privato homini, commodis
preciis dictis prostant. Sed vereor, ne abundantia, et vilitate nimia, ut fieri
solet, minus simus industrii: neve convivas imitemur, qui in lautis, opiparisque
— 372 —
caenis cibos suetos, et boni succi amoveri jubent, et excuratis, ac minus
utilibus se incurgitant.
Vico Diss 371-372