— 25 —
      Quantitatis differentiae primae sunt finitum et infinitum,
ubi animadvertendum est infinitum dici secundum plures
species, ut magnitudine seu dimensione, multitudine
seu numero, virtute seu efficacia, momento seu essentia.
Infinitum item dicitur dupliciter: uno pacto quasi indefinitum,
sicut infinitum dicimus numerum rerum quae non
possunt numerari, etiamsi non sint innumerae, sicut etiam
Arithmetici supponunt dicentes: sit numerus infinitus, id
est quantuslibet, et geometrae: sit linea infinita, id est
quantalibet et in qua quotcunque et quotlibet possis accipere
partes, ubi perperam intelligerent infinitam, id est
simpliciter et sine fine, cuius nullus est usus et quam nullam
esse autumant. Infinitum rursum duplex est: uno pacto
incompletum, ut distinguitur contra finem qui est perfectio,
dicitur infinitum quasi non finitum, non consummatum
completumve; finitum vero quasi completum, ut finitum
dicimus librum vel domum, quae omnibus suis numeris et
partibus constat. Rursum infinitum sumitur dupliciter: negative,
secundum quam rationem Deum dicimus infinitum,
quia finit omnia et nihil finit ipsum, continet omnia et nihil
continet ipsum, et non est aptum finiri; alio pacto sumitur
privative, sicut infinitum dicitur quod requirit finem quem
non habet. Primo modo dicitur infinitum quasi sine fine,
secundo infinitum quasi carens fine.
Bruno Sum 25