— 381 —
      Etsi nihil valde novum haec propositio [Regula VI] docere videatur,
praecipuum tamen continet artis secretum, nec
ulla utilior est in toto hoc Tractatu: monet enim res
omnes per quasdam series posse disponi, non quidem
in quantum ad aliquod genus entis referuntur, sicut
illas Philosophi in categorias suas diviserunt, sed in
quantum unae ex alijs cognosci possunt, ita ut, quoties
aliqua difficultas occurrit, statim advertere possimus,
utrum profuturum sit aliquas alias prius, et quasnam,
et quo ordine perlustrare.
      Ut autem id recte fieri possit, notandum est primo,
res omnes, eo sensu quo ad nostrum propositum utiles
esse possunt, ubi non illarum naturas solitarias spectamus,
sed illas inter se comparamus, ut unae ex alijs
cognoscantur, dici posse vel absolutas vel respectivas.
Descartes Reg 381