— 91 —
Quia unus hodie studiorum finis
veritas, vestigamus naturam rerum, quia certa videtur: hominum
naturam non vestigamus, quia est ab arbitrio incertissima. Sed
haec ratio studiorum adolescentibus illa parit incommoda, ut
porro nec satis vitam civilem prudenter agant, nec orationem
moribus tingere et affectibus inflammare satis sciant. Et quod
ad prudentiam civilis vitae attinet, cum rerum humanarum dominae
sint occasio et electio, quae incertissimae sunt, easque,
ut plurimum, simulatio et dissimulatio, res fallacissimae ducant,
qui unum verum curant, difficile media, difficilius fines earum
assequuntur; et suis consiliis frustrati, alienis decepti, quam
saepissime abeunt. [>]
Vico NT 91