— 23 §54 —
      § LIV. Descriptiones sunt enumerationes variorum
in repraesentato quorumcunque
. Quod si ergo confuse
repraesentatum describatur, plura in eo varia repraesentantur
quam si non describatur. Quod si confuse describatur,
i. e. repraesentationes variorum in describendo
confusae suppeditentur
, fit extensive clarius,
idque, quo plura varia confuse repraesentantur, hoc
magis, § 16. Ergo descriptiones confusae et eae maxime,
in quibus plura varia repraesentantur, maximopere
poeticae
, § 17.
Baumgarten MPh 23