— 65 —
Propositio XXI.

      Omnia, quae ex absoluta natura alicujus attributi Dei sequuntur,
semper, et infinita existere debuerunt, sive per idem
attributum aeterna, et infinita sunt.

Demonstratio.

      Concipe, si fieri potest (siquidem neges), aliquid in aliquo Dei
attributo ex ipsius absoluta natura sequi, quod finitum sit, et determinatam
habeat existentiam, sive durationem, ex. gr. ideam Dei in
cogitatione. At cogitatio, quando quidem Dei attributum supponitur,
est necessario (per Prop. II.) sua natura infinita. Verum,
quatenus ipsa ideam Dei habet, finita supponitur. At (per Defin.
2.
) finita concipi non potest, nisi per ipsam cogitationem determinetur.
Sed non per ipsam cogitationem, quatenus ideam Dei constituit,
eatenus enim finita supponitur esse: Ergo per cogitationem,
quatenus ideam Dei non constituit, quae tamen (per Prop. II.) necessario
existere debet: datur igitur cogitatio non constituens
ideam Dei, ac propterea ex ejus natura, quatenus est absoluta cogitatio,
non sequitur necessario idea Dei. (concipitur enim ideam
Dei constituens, et non constituens). Quod est contra hypothesin.
Quare si idea Dei in cogitatione, aut aliquid (perinde est, quicquid
sumatur, quando quidem demonstratio universalis est
) in aliquo
dei attributo ex necessitate absolutae naturae ipsius attributi sequatur,
id debet necessario esse infinitum; quod erat primum.
Deinde id, quod ex necessitate naturae alicujus attributi ita sequitur,
— 66 —
non potest determinatam habere existentiam sive durationem.
Nam, si neges, supponatur res, quae ex necessitate naturae alicujus
attributi sequitur, dari in aliquo Dei attributo, ex. gr. idea Dei in
cogitatione, eaque supponatur aliquando non exstitisse, vel non exstitura.
Cum autem cogitatio Dei attributum supponatur, debet et
necessario, et immutabilis existere (per Prop. II. et Coroll. 2. Prop.
20.
). Quare ultra limites durationis ideae Dei (supponitur enim aliquando
non exstitisse, aut non exstitura) cogitatio sine idea Dei existere
debebit; atqui hoc est contra hypothesin; supponitur enim, ex
data cogitatione necessario sequi ideam Dei. Ergo idea Dei in cogitatione,
aut aliquid, quod necessario ex absoluta natura alicujus attributi
dei sequitur, non potest determinatam habere durationem;
sed per idem attributum aeternum est, quod erat secundum <, dat te
betogen stond>. Nota, hic idem esse affirmandum de quacunque re,
quae in aliquo Dei attributo ex Dei absoluta natura necessario sequitur.
Spinoza E 65-66